Augustinus

Sapientiae et scientiae recta distinctio; aliqua trinitas in scientia invenitur.
15. 25. Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio, ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis; ad scientiam vero, temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum, sive postponendum sit, non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio, qua dignoscantur haec duo, quae procul dubio distare Apostolus docet, dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus evidentissima differentia est, quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis, et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atque summarum quae sempiternae sunt veniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus, si possumus, aliquam trinitatem, sicut inveniebamus in sensibus corporis, et in his quae per eos in animam vel spiritum nostrum imaginaliter intraverunt; ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu, intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae, ex quibus cogitatio formaretur, tertia voluntate utrumque iungente; sicut formabatur foris acies oculorum, quam voluntas, ut visio fieret, adhibebat rei visibili, et utrumque iungebat, etiam illic ipsa se admovens tertiam. Sed non est hoc coarctandum in hunc librum, ut in eo qui sequitur, si Deus adiuverit, convenienter possit inquiri, et quod inventum fuerit explicari.

2 thoughts on “Augustinus

  1. shinichi Post author

    (sk)

    なぜアウグスティヌスは、「智恵 (sapientia) と知識 (scientia) の違いはなにか」などということを書かなければならなかったのか。

    私のつたない理解では、

    智恵とは、永遠のこと、普遍的なこと、つまり神の領域のこと。
    知識とは、一時的なこと、つかの間のこと、つまり人間の領域のこと。

    ということになる。

    アウグスティヌスの言いたいことが「神の偉大さ」にあるとすれば、この文章はわかりやすい。

    知識はたかだか人間の考えであり、智恵は神が与えられた真理なのだ。知識は確かに素晴らしいが、智恵はその上を行くということなのだろう。

    知識といえ、知恵といえ、ヨーロッパから出てきた考え方である限り、キリスト教の呪縛から解き放たれることはない。

    Reply

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *